Cum non liceat in hac commentatiuncula omnes codices singillatim percensere et stemma accuratius edere, ne tamen charta vacet, a me familiae saltem generaliter et confuse describantur: codicis F apographi iidem sunt ac librorum De legibus: K, M, Bes, Chis1, Harl3, Laur1, Laur2, Reg, Ricc, Urb, Vat4, Vat6, quibus addendi sunt Chis, Erl et Pal, Pal6, Ven. Inter testes familiae quae originem a V ducit, artus manipulus et qui facile secernatur ex Gadd eiusque apographis componitur: Ball, Bon, Corv, Dresd1, Fes, Laur3, Yal, quibus Lond adiungimus. Aliquot restant qui auctore Schmidt textum F > Vat4 a Guarino emendatum continent: haec familia, in De legibus libris per triginta amplius codices diffusa, tantum in Ambr1, Ces, Ven1 superest, qui tamen scatent contaminationibus erroribusque. In medium novissimos proferam Linc, Magl, Mon2, Par3, Par4, Scor4, mea quidem sententia cum Bert et Cant2, Glas, Gud (eiusque apographo Par5), Harl, Matr, Neap, Ott, Par, Par6, Par7, Par8, Par9, Parm, Pat, Schl, Trec coniungendos. Haec familia, quae multis erroribus qui coniunctivi dicuntur denotata est, originem quidem in libris De legibus e codice deperdito p implicatis tramitibus traxit, et inde e v. Nondum liquet quomodo huius familiae stemma in Lucullo describendum sit. Fama est enim codicem N in locum V successisse et inde recentiorum Luculli silvam aluisse, sed his manuscriptis collatis nimis multae lectiones huic opinioni obstant, quia N multis lacunis denotatur, quae in recentioribus evanuerunt, quamquam horum textus minime F redolet neque hoc tramite contaminatus et expletus est.
Primae notulae ad Luculli Ciceroniani recentiores recensendos
MALASPINA, Ermanno
2011-01-01
Abstract
Cum non liceat in hac commentatiuncula omnes codices singillatim percensere et stemma accuratius edere, ne tamen charta vacet, a me familiae saltem generaliter et confuse describantur: codicis F apographi iidem sunt ac librorum De legibus: K, M, Bes, Chis1, Harl3, Laur1, Laur2, Reg, Ricc, Urb, Vat4, Vat6, quibus addendi sunt Chis, Erl et Pal, Pal6, Ven. Inter testes familiae quae originem a V ducit, artus manipulus et qui facile secernatur ex Gadd eiusque apographis componitur: Ball, Bon, Corv, Dresd1, Fes, Laur3, Yal, quibus Lond adiungimus. Aliquot restant qui auctore Schmidt textum F > Vat4 a Guarino emendatum continent: haec familia, in De legibus libris per triginta amplius codices diffusa, tantum in Ambr1, Ces, Ven1 superest, qui tamen scatent contaminationibus erroribusque. In medium novissimos proferam Linc, Magl, Mon2, Par3, Par4, Scor4, mea quidem sententia cum Bert et Cant2, Glas, Gud (eiusque apographo Par5), Harl, Matr, Neap, Ott, Par, Par6, Par7, Par8, Par9, Parm, Pat, Schl, Trec coniungendos. Haec familia, quae multis erroribus qui coniunctivi dicuntur denotata est, originem quidem in libris De legibus e codice deperdito p implicatis tramitibus traxit, et inde e v. Nondum liquet quomodo huius familiae stemma in Lucullo describendum sit. Fama est enim codicem N in locum V successisse et inde recentiorum Luculli silvam aluisse, sed his manuscriptis collatis nimis multae lectiones huic opinioni obstant, quia N multis lacunis denotatur, quae in recentioribus evanuerunt, quamquam horum textus minime F redolet neque hoc tramite contaminatus et expletus est.File | Dimensione | Formato | |
---|---|---|---|
Estratto_Malaspina_Garbarino_2011.pdf
Accesso aperto
Tipo di file:
POSTPRINT (VERSIONE FINALE DELL’AUTORE)
Dimensione
225.17 kB
Formato
Adobe PDF
|
225.17 kB | Adobe PDF | Visualizza/Apri |
I documenti in IRIS sono protetti da copyright e tutti i diritti sono riservati, salvo diversa indicazione.